- HUNDREDUS
- HUNDREDUSet UM, vox Sax. a Germ. Hunderd, i. e. centum: Lat. Centena, Centuria, Centenariatus: Saxon. aliter Wapentachium. Cambro Britannis Cantreda, portio est Comitatus in Anglia, quâ olim degebant centum pacis Regiae, fideiussores; uti Decuria, quâ decem: Origo ab Aluredo Rege a quo tota Auglia divisa legitur in Comitatus, pro locorum varietate, in Trithingas, Rapas, et Lathas: quae iterum in Hundreda seu Wapentachia, atque ista denuo in Decurias et Friborgas. Divisiones tamen nusquam aequae, nec partium ubique certa quantitas: unde et Hundredum unum duplo, triplo, quadruplo aliud superat. Fideiussores isti Hundredarii dicti, iuxra Latinum Centuriones et Centenarii, de litibus mediis in Centuriatu suo cogno scebant et iudicabant, sicut Centenarii illi apud Tac. et Ovid. iudices. Leves enim a Decurionibus in suis Decuriis: difficiles a Comitatu ter minabantur. His praeerat Dominus Hundredi, Centurio κατ᾿ ἐξοχην`. Centgravius. qui tamquam Vicatius Comitis aut Vicecomitis Hundredum rexit; inde varia auxilia, tributa aliasque praestationes, cum ad utilitatem, tum ad voluptatem, tecipiens: Cererem inprimis et frumentum, ad alendos venaticos canes, cuius hodie nomine, annuum pendi tributum pecuniatium solet. Hoc autem ideo concessum primo, ut lupos, vulpes, taxos, infestaque Reip. animalia perderet et arceret. Plura in hanc rem. Vide apud. Henr. Spelmann. in Gloss. Arch.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.